- MELEAGRIDES
- I.MELEAGRIDESalias Aves Barbarae vel Barbaricae, quia, quô tempore harum avium magna erat raritas et penuria, illis summe fertilis fuit Rubri maris insula quaedam, ad Barbariam Troglodytarum pertinens. Strabo l. 16. φησὶ δ᾿ Α᾿ρτεμίδωρος ἀπὸ Η῾ρώων πόλεως πλέουσι κατὰ τὴν Τρωγλοδυτικὴν πόλιν εἶναι Φιλοτέραν, etc. Εἶτα Μύος ὅρμον καὶ Α᾿φροδίτης ὅρμον καλεῖςθαι λιμένα μέγαν, τὸν εἴσπλουν ἔχοντα σκολιὸν. προκεῖςθαι δὲ νήσους τρεῖς, δύο μὲν ἐλαίαις κατασκίους, μίαν δ᾿ ἧττον κατάσκιον, μελεαγρίδων μεςτὴν. Dicit Artemidorus, ab Heroum Urbe navigantibus, iuxta Troglodyticam urbem Philoteram esse --- Dein portum magnum ingressu flexulsô, qui dicitur Muris statio et Veneris statio. Huic obiacere tres insulas, duas oleis obumbratas, tertiam minus opacam, meleagridum avium plenam. Et Diodor. l. 2. p. 120. Υ῾πέρκεινται δὲ τούτου νῆσοι τρεῖς, ὧ ν δύο μὲν πλήρεις εἰσὶν ἐλαιῶν καὶ σύκων. μία δὲ λειπομένη τῷ πλήθει τῶ προειρημένων δένδρων, πλῆθος δ᾿ ἔχουσα τῶ ὀνομαζομένων μελεαγρίδων, Huic adiacent tres Insulae, quarum duae oleis et ficubus scatent; una autem his arboribus minus fecunda, iis avibus referta est, quae dicuntur Meleagrides. Et utrôque antiquir Agatharchides de Mari Rubro 1. 5. c. 42. Ε᾿ν ἇς καὶ νῆσοι τρεῖς ἐισι προσκείμεναι; ὧν ἁι μὲν ἐλαίαις πεπύκνωνται, μία δὲ ἧττον μέν δασεῖα, τῶ δὲ καλουμένων μελεαγρίδων ἐκτρέφουσα πλῆθος, Ubi tres Insulae adiacent, quarum duae olivas crebras habent, una minus quidem sylvosa est, sed avium, quas meleagrides vocant, copiam nutrit. Ut appareat, hanc Insulam illarum avium proventu fuisse celeberrimam. Quid vero proprle sint Meleagrides, non adeo liquet. Cum Africanis seu Numidicis gallinis, avem eandem esse putant, Varro Rei Rust. l. 3. c. 9. et Plinius l. 10. c. 26. Columella tamen ita distinguit, l. 8. c. 2. Africana gallina est, quam plerique Numidicam dicunt, meleagride similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capite gerit, quae utraque sunt in Meleagride caerulea. Sed et natalibus differunt. Nam Africana nusquam alibi: Meleagris vero Graeca est avis, Heroicô aevô iam nota. Et in Graecorum fabulis duplex eius origo traditur. Alii enim Meleagri sorores; alii Iocallidis virginis, in Lero Insul. cultae, familiares in has aves muratas fuisse, scribunt: nonnullis Lerias meleagrides cum Aetolicis perperam confundentibus. Leriae enim alebantur, in gratiam Iocallidis, in Lero Insul. et Aetolicae, circa Calydonem et Pleuronem, in Meleagrigratiem. Hinc Stat. Theb. l. 4. v. 103.Fletaque cognatis avibus Meleagria Pleuron.Et Menodorus Samius, Athenaei l. 14. pavones tradit primo in Samo esse editos, atque inde alio translatos, ὡς καὶ ὁι ἁλεκτρυόνες εν τῇ Περσίδι καὶ ἁι καλούμεναι Μελεαγρίδες, εν τῇ Αἰτωλίᾳ, ut in Perside galli, et in Aetolia, quae vocantur Meleagrides. Ex Clyto Athenaeus idem longam habet meleagridum descriptionem, ita tamen ambiguam, ut nescias, an gallinam Africanam, seu Numidicam (hodie gallinam Barbariae) aut Gello pavonem (Gallis gallum Indicum) describat, aut avis tertium genus, ab utroque dissimile. Quippe neutri convenit, quod alendae meleagridi destinatur, ὁ τόπος ἑλώδης, locus palustris. Neque quod legitur, esse ἄςτοργον πρὸς τὰ ἔκγονα τὸ ὄρνεον, καὶ ὀλιγωρεῖν τῶ νεοτέρων ὥςτε ἀνάγκη τοῖς ἱερεῖσιν ἑπιμελεῖςθαι αὐτῶν, Avis sine ullo in prolem affectu,quaeque pullos suos ita negligat, ut Sacerdotes necesse sit eorum curam gerere. Coeterum quod saporem attinet, gellinam Africanam, in veterib. cupediis maxime evehunt, Horatius Epod. 2. Petronius, Iuvenal. Sat. 11. Stat. Sylv. l. 1. in Domitiani Saturnal. Martial. l. 3. Epigr. 58. v. 15. Epigr. 77. v. 4. Alii De iis tamen Varro, loc. cit. Hae novissimae in triclmium ganearium introierunt e culina, propter fastidium hominum. Et Plinius, l. 10. Novissime sunt peregrinarum avium in mensas receptae, propter ingratum virus. Itaque sola raritas videtur auxisse pretium: quod idem Varro docet, Veneunt propter penuriam magno. Petronius item,Ales Phasiacis petita Colchis,Atque Afrae volucres placent palato,Quod non sunt faciles, etc.Sam. Bochart. Hieroz. Part. olster, l. 1. c. 19. vide quoque Salmas. ad Solin. et hic passim.II.MELEAGRIDESsorores Meleagri, quae cum fratrem immoderate lugerent, in Meleagrides aves commutatae sunt. Hyginus Fab. 174. et Ovid. ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.